Canticum Sancti Francisci Xaverii
A. Diepenbrock
O Deus ego amo Te
Nec amo Te ut salves me
Aut quia non amantes Te
Aeterno punis igene.
Tu, Tu mi Jesu totum me
Amplexus es in cruce,
Tulisti clavos, lanceam
Multamque ignominiam,
Innumeros dolores,
Sudores et algores
Et mortem et haec propter me
Et pro me peccatore.
Cur igitur non amem Te
Mi Jesu amantissime,
Non ne aeternum damnes me
Nec ut in caelo salves me
Nec praemii ullius spe.
Sed sicut Tu amasti me
Sic amo et amabo Te,
Solum quia Rex meus es
Et solum quia Deus es.