Lamentazione per il mercoledì santo

A. Stradella

Vau.

Et egressus est a filia Sion omnia decor ejus;

facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua,

et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

Zain.

Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae,

et praevaricationis, omnium desiderabilium suorum,

quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili,

et non esset auxiliator;

viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.

Heth.

Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est;

omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus;

ipsa autem gemens conversa est retrorsum.

Teth.

Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui;

deposita est vehementer, non habens consolatorem.

Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.