Confitebor tibi, Domine
Vivaldi, Antonio
Allegro
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo:
in consilio justorum et congregatione.
Magna opera Domini:
exquisita in omnes voluntates ejus.
Confessio et magnificentia opus ejus:
et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
Allegro
Memoriam fecit mirabilium suorum,
misericors et miserator Dominus:
escam dedit timentibus se.
Memor erit in saeculum testamenti sui:
virtutem operum suorum annuntiabit populo su
Ut det illis haereditatem gentium:
opera manuum ejus veritas et judicium.
Fidelia omnia mandata ejus:
confirmata in saeculum saeculi:
facta in veritate et aequitate.
Redemptionem misit populo suo:
mandavit in aeternum testamentum suum.
Andante
Sanctum et terribile nomen ejus:
initium sapientiae timor Domini.
Allegro
Intellectus bonus omnibus facientibus eum:
laudatio eius manet in saeculum saeculi.
Allegro
Gloria Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper:
et in saecula saeculorum. Amen.
Allegro
Et in saecula saeculorum. Amen.