Infelix ego
Adriaan Willaert
Infelix ego,
omnium auxilio destitutus
qui caelum terramque offendi.
Quo ibo? Quo me vertam?
Ad quem fugiam?
Quis mei miserebitur?
Ad caelum oculos levare non audeo
Quia ei graviter peccavi.
In terra refugum non invenio
quia ei scandalum fui.
Quid igitur faciam?
Desperabo? Absit.
Misericors est Deus,
pius est Salvator meus.
Solus igitur Deus refugium meum:
Ipse non despiciet opus suum
non repellet imaginem suam.
Ad te igitur piissime Deus,
Tristis ac moerens venio,
Quoniam tu solus spes mea,
Tu solus refugium meum.
Quid autem dicam tibi
Cum oculos levare non audeam?
Verba doloris effundam,
Misericordiam tuam implorabo et dicam:
"Miserere mei, Deus, secundum
magnam misericordiam tuam!"