Musicalis scientia / Scientie laudabilis

Anonymous

Triplum:

Musicalis scientia qua regitur melodia

Universis rectoribus

arte suaque praticis, specialiter dilectis

subscriptis suis sublectis

De Douacho dicto Thoma cuius fama fuit Roma

Johanni de Muris quoque de Viteri Philippoque

normanno Dyonisio de Burces et Egidio

Gaudefrido de Baralis, Valquero de Valencienis

de Palatio Roberto atque Louchart Ingelberto

dicto de Soissons Garino, Egidio de Morino

Reginaldo De Tyremont, G. D'Orbendas et Jo. Du Pont

Guisardo de Cameraco et de Bailleul Reginaldo

atque de Machau Guillelmo, Petro Blavot et Matheo

de Luceu, D'Arras Jacobo.

Salutem! et observare sua precepta mandare

vestrum cuilibet cupio, ne sit erroris motio

in dominam rethoricam neque contra grammaticam

lingua secans incomplexa sit in silentio nexa;

cuncta vitia cavete in melodia valete

Duplum:

Scientie laudabilis musice venerabili

rethorica scientia cum omni reverentia,

salutem! o dulcissima, sublectisque gratissima,

tali conquerens nuntio: quod maxima corruptio

a multis canentibus in nostris dictaminibus.

Nam bividunt simplicia faciendo suspiria,

quare pietate rogito remdium his audito!