Pianto della Madonna

Monteverdi, Claudio

Iam moriar, mi filli: quis nam poterit

matrem consolari

in hoc fero dolore,

in hoc tam duro tormento?

iam moriar, mi flli.

O mi Jesu, mi sponse, mi dilecte,

mea spes, mea vita,

me deseris: heu vulnus cordis mei!

Respice Jesu mi, respice, precor,

Respice matrem tuam

Quae gemendo pro te pallidas languet

atque in morte funesta,

in hac tam dura et tam immani cruce

Tecum petit affigi!

O Jesu mi, o potens homo, o Deus,

En inspectores heu tanti doloris

Quo torquetur Maria,

miserere gementis,

Tecum quae estincta sit quae per te vixit.

sed promptus ex hac vita

Discedis, o mi filli, et ego hic ploro;

Tu confringes infernum

hoste victo superbo,

Et ego relinquor praeda doloris

solitaria et moesta.

Te Pater alme, teque fons amoris

suscipient laeti, et ego

Te non videbo, o Pater, o mi sponse!

haec sunt, haec sunt promissa

archangeli Gabrielis?

haec illae excelsae sedes

antiqui Patris David?

sunt haec regalia serta

Quae tibi cingant crines?

haec ne sunt aurea sceptra

sine fine regnum

affigi duro ligno

Et clavis laniari atque corona?

ah Jesu, ah Jesu mi, heu mihi dulce mori:

Ecce plorando, ecce clamando rogat

Te misera Maria,

nam tecum mori est illi gloria et vita.

heu filli, non respondes?

surdus es ad fletus atque querelas?

O mors, o culpa, o inferne,

Ecce ecce sponsus meus.

mersus in undis velox!

O terrae, centrum aperite profundum

Et cum dilecto meo me quoque

absconde!

misera, quid iam loquor?

heu, quid spero, quid quaero, o Jesu mi?

non sit, non sit quod volo,

sed fiat quod tibi placet:

Vivat moestum cor meum plenum dolore,

Pascere, filli mi, matris amore.