Propheta mendax
E. Maconchy
Heriger, urbis Maguntiensis
Antistes, quondam vidit prophetam
Qui ad infernum se dixit raptum.
Inde cum multas referret causas
Subiunxit totum esse infernum
Accinctum densis undique silvis.
Heriger illi ridens responsit
'Meum subulcum illuc ad pastum
Nolo cum macris mittere porcis.'
Vir ait falsus: 'Fui translatus
In templum celi, Christumque vidi
Laetum sedentem et comedentem.
Ioannes Baptista erat pincerna,
Atque preclari pocula vini
Porrexit cunctis vocatis sanctis.'
Heriger ait: 'Prudenter egit
Christus Iohannem ponens pincernam,
Quoniam vinum non bibit unquam.
Mendax probaris cum Petrum dicis
Illic magistrum esse cocorum;
Est quia summi ianitor celi.
Honori quali te Deus celi
Habuit ibi? Ubi sedisti?
Volo ut narres quid manducasses.'
Respondit homo: 'Angulo uno,
Partem pulmonis furabar cocis;
Hoc manducavi atque recessi.'
Heriger illum iussit ad palum,
Loris ligari scopisque cedi,
Sermone duro hunc arguendo:
'Si te ad suum invitet pastum
Christus, ut secum capias cibum,
Cave ne furtum facias spurcum.'
(Haec Herriger dixit,
Antistes urbis Maguntiensis.)