Meditatio
E. Tüür
O bone, o domine Christe IESU.
Sic posito nec petenti nec opinanti
ut sol mihi illuxisti
et mihi quomodo eram ostendisti.
O bone...
Abiecisti plumbum
quod deorsum me trahebat
removisti onus
quod desuper me premebat
impellentes me reppulisti
ac illis te pro me opposuisti.
O bone...
Considera, anima mea,
intendite omnia intima mea.
Quantum illi debeat tota substantia mea.
O bone...
Certe, domine quia me fecisti,
debeo amori tuo me ipsum totum;
quia me redemisti, debeo me ipsum totum;
quia tanta promittis, debeo me ipsum totum.
Immo tantum debeo amori tuo
Plus quam me ipsum, quantum tu es maior me,
Pro quo dedisti te ipsum
Et cui promittis te ipsum.
Fac precor, Domine,
Me gustare per amorem
Quod gusto per cognitionem.
Sentiam per affectum
Quod sentio per intellectum.
Plus debeo quam me ipsum totum,
Sed nec plus habeo nec ipsum possum
Per me reddere totum;
Trahe tu, Domine, in amorem tuum
Vel hoc ipsum totum.
Totum quod sum tuum est conditione;
Fac totum tuum dilectione.
Ecce, Domine, coram te est cor meum.
Conatur, sed per se non potest,
Fac tu quod ipsum non potest.
Admitte me intra cubiculum amoris tui.
Peto, quaero, pulso.
Qui me facis petere, fac accipere.
Das quaerere, da invenire.
Doces pulsare aperi pulsanti.
Cui das, si negas petenti?
Quis invenit, si quaerens frustratur?
Cui aperis, si pulsanti claudis?
Quid das non oranti,
Si amorem tuum negas oranti?
A te habeo desiderare,
a te habeam impetrare.
Adhere illi, adhere importune, anima mea.
Bone Domine, ne reicias eam;
fame amoris tui languet:
refocilla eam.
Satiet eam dilectio tua;
Impinguet eam affectus tuus;
Impleat eam amor tuus.
Occupet me totum et possideat totum,
quia tu es cum Patre et Spiritu Sancto
solus Deus, benedictus
in sæcula sæculorum.
Amen.