Ecclesie militantis

G. Dufay

triplum

Ecclesie militantis,

Roma, sedes triumphantis

Patri sursum sidera

Tamen cleri resonantis

Laudem pontifici dantis

Promat voce libera!

Gabrielem quem vocavit,

Dum paternum crimen lavit,

Baptismatis sumptio,

Eugenium revocavit

"Bonum genus" quod notavit

Pontificis lectio.

Quod consulta contio,

Qua nam sancta ratio

Sic deliberavit,

Ut sola devotio

Regnet in palatio

Quod Deus beavit.

Certe Deus voluit

Et in hoc complacuit

Venetorum proli;

Sed daemon indoluit,

Quod peccatum defuit

Tantae rerum moli.

Dulcis pater populi,

Qui dulcorem poculi,

Crapulam perhorres,

Pone Lento consuli

Rem gregis pauperculi,

Ne nescius erres!

Pater haerens filio

Spiritus confinio

Det prece solemni

Gaudium Eugenio,

Perfecto dominio,

In vita perenni!

Amen.

Motetus

Sanctorium arbitrio

Clericorum proprio

Cordo meditanti,

Nequam genus atrio

Recedat ludibrio

Umbrae petulanti,

Nam torpens inertia

Longa quaerens otia

Nescivit Eugenium;

Sed juris peritia

Cum tota justitia

Sunt ejus ingenium.

Hinc est testimonium:

Pacem quaerit omnium

Exosus piaculi;

Et trinum daemonium

Daemonis et carinum

Pompam vincit saeculi.

Quem color ipsi Poli

Dic scutum, quod attuli

Tibi, pater optime,

Sacrum det, quod oculi

Tui instar speculi

Cernant nitidissime!

Eja te, pulcherrime,

Querimus, tenerrime,

Moram longi temporis

Ducimur asperrime,

Nescio quo, ferrime

Ad fulmentum corporis.

Una tibi trinitas

Vera Deus unitas

Det coeli fulgorem,

Quem linea bonitas,

Argentea castitas

Sectavit in morem. Amen.

Contratenor

Bella canunt gentes, querimur,

Pater optime, tempus:

Expediet multos, si cupis, una dies.

Nummus et hora fluunt magnumque iter

Orbis agendum

Nec suus in toto noscitur orbe Deus.

Amen.