Fulgens iubar ecclesiae dei

G. Dufay

triplum

Fulgens iubar ecclesiae dei,

Peccatorum salus promptissima,

Si precibus quibuscumque flecti

Queras, nobis da, virgo beata,

Ut omnes qui tuae mysteria

Purificationis colimus

Post temporis hujus curricula

Sublimemur sanctorum sedibus.

Quae semine viri peperisset,

Mulierem lex quondam congebat,

Ut ad templum purganda veniret

Partum ferens; lex haec non urgebat

Mariam, quae virum non noverat.

Illa tamen pro nobis omnibus

Legem tulit, ut nos quos amabat

Sublimemur sanctorum sedibus.

Quod purgari non indignaverit,

Hujus festo monstrat ecclesia

Per cereum, quem tunc quisque tenet.

Luce enim qua fulget candela,

Persplendorem vitae in Maria

Concorditer omnes ostendimus,

Ut per sue tandem precamina

Sublimemur sanctorum sedibus.

O igitur virtutis exemplar,

Virginum lux, gloriosa virgo,

Decus nostrum et, ut verum loquar,

Viva virtus, pulchra pulchritudo,

Sanctitatis excellens imago,

Humiliter a te requirimus,

Ut post mortem cum dulci gaudio

Sublimemur sanctorum sedibus.

Motetus

Puerpera, pura parens

Enixa regem saeculi,

Tibi non fit, orba parens,

Ritu mens: vales saeculi

Vitam reddere, nonulli

Salvati sunt hoc limite;

Das haec merito tituli:

"Fili, peccata remitte!"

Eja, virgo lapsu carens,

Charta qua ditem expuli,

Annuisti legi verens

Solvere legem; et pulli

Turturum tis infantuli

Demonstrant

ablati vitae

Lumen pro me quod intuli.

"Fili, peccata remitte!"

Larga mater, lux oriens

Omen dedit opuscoli,

Cum Simeon non moriens

Amplexatur hunc: "oculi

Numen vident et servuli"

Tenore dat verbum mite.

Ad Christum dic: "te protuli:

Fili, peccata remitte!"

O igitur virgo clemens,

Quae nos omnes redemisti,

Domus Dei, gemma fulgens

Dulcis porta paradisi,

Dic nunc, quaeso, tuae ptoli,

Quem lactasti tuo lacte:

"Istis qui serviunt tibi,

Fili, peccata remitte!"