Juvenis qui puellam

G. Dufay

Juvenis qui puellam nondum septennem duxit

Quamvis aetas repugnaret

Ex humana tamen fragilitate forsan temptavit

Quod compere non potuit

Quia igitur in his quae dubia sunt

Quod tutius est tener debemus

Tum propter

Honestatem ecclesiae.

Quia ipsa conjux ipsius fuisse dicitur

Tum propter

Dictam dubitationem:

Mandamus quatinus consobrinam ipsius puellae

Quam postea duxit, dividas ab eodem.

Primum argumentum

Contra vos arguitur

Ubi per vos innuitur

Affectum velle puniri et effectum non sortiri

Quod clare probaretur

Sed brevitas non patitur

Solutio primi argumenti

Ad hoc sic dico breviter non recitando fontem

Quae contra me dixistis

Quod publicae honestatis justitia

Non patitur id quod per vos innuitur.

Secundum argumentum

Quamvis bene dixeritis, tamen contra vos arguo.

Nam in fine vos dicitis quod dividatur ab eo et

Contrarium videtis in capitulo unico quod

Alias allegastis sexto eodem titulo.