Magnanime gentes laudes

G. Dufay

triplum

Magnanime gentes laudes patiare, mi Berna,

Augeat usque suum nuntia fama decus!

Vox Pegasea locum mundi procurrat ad omnem:

Cognoscant Daci, Teucria, Parthus, Arabs,

Quam fortes animos,

Quam ferrea pectora quamque

Egregios sensus,

Optima Berna, paris!

Juribus annorum cujus res publica florens

Consilio veterum multiplicata manet.

Cultrix justitiae,

Communis pacis amatrix,

Quae tua gloria sit, maxima gesta docent!

Alleluja, alleluja.

Motetus

Nexus amicie Musa modulante Camena

Magnificetur, enim nil sine pace valet.

O quando jungi posuisti, Berna, Friburgo,

Quanta mali rabies impetuosa ruit!

Optima cum vobis communia vota fruere,

O quibus, o quantis utraque functa fuit!

Vivite felices! praeclara Sabaudia pacis

Auctrix, servatrix foedera vestra probat.

Praegenitum Ludovicum

comitemque Philippum

Cernitis: en magnum pondus amicitiae.

Alleluja, Alleluja.