O sancte Sebastiane
G. Dufay
triplum
O sancte Sebastiane,
Semper, vespere et mane,
Horis cunctis et momentis
Dum adhuc sum sanae mentis,
Me protege et conserva
Et a me, martyr, enerva
Infirmitatem noxiam
Vocatem epidemiam.
Tu de peste hujusmodi
Me defende et custodi
Et omnes amicos meos,
Qui nos confitemur reos
Deo et sanctae Mariae
Et tibi, o martyr pie.
Tu Mediolanus civis
Hanc pestilentiam, si vis
Potes facere cessare
Et ad Deum impetrare
Quia a multis est scitum,
Quod de hoc habes meritum.
Zoe mutam tu sanasti
Et sanatam restaurasti
Nicostrato ejus viro,
Hoc faciens modo miro.
In agone consolabas
Martyres et promittebas
Eis sempiternam vitam
Et martyribus debitam.
Amen
Motetus
O martyr Sebastiane,
Tu semper nobiscum mane
Atque per tua merita
Nos, qui sumus in hac vita,
Custodi, sana et rege
Et a peste nos protege
Praesentans nos trinitati
Et virgini sanctae matri.
Et sic vitam finiamus,
Quod mercedem habeamus
Et martyrum consortium
Et Deum videre pium.
Contratenor
O quam mira refulsit gratia
Sebastianus, martyr inclytus,
Qui militis portans insignia,
Sed de fratum palma sollicitus
Confortavit corda pallencia
Verba sibi collato caelitus.