Supremum est mortalibus bonum
G. Dufay
Supremum est mortalibus bonum
Pax, optimum summi Dei donum.
Pace vero legum praestantia
Viget atque recti constantia;
Pace dies solitus et laetus,
Nocte sonus trahitur quietus;
Pax docuit virginem ornare
Auro comam crinisque nodare;
Pace rivi psallentes et aves
Patent laeti collesque suaves
Pace dives pervadit viator,
Tutus arva incolit arator.
O sancta pax, diu expectata,
Mortalibus tam dulcis, tam grata,
Sis eterna, firma, sine fraude,
Finem tecum semper esse gaude.
Et qui nobis, o pax, te dedere
Possedeant regnum sine fine:
Sit noster hic pontefex eternus
Eugenius et rex Sigismundus!