Tu qui gregem tuum ducis

G. Machaut

Motetus:

Tu qui gregem tuum ducis,

Opera fac veri ducis,

Nam ducere et non duci,

Hoc competit vero duci.

Dux prudentium consilio

Ducat nec sit in ottio

Debetque dux anteire,

Ductus autem obedire;

Sed si ductor nescit iter,

Ambo pereunt leviter.

Nam ambulat absque luce

Qui ducitur ceco duce,

Sed qui habet verum ducem

Omni hora habet lucem,

Et ille bene ducitur

Qui a nullo seducitur.

Unde qui ducum ductor es,

Contere nunc seductores,

Et taliter nos deducas,

Ut ad pacem nos perducas.

Triplum

Plange regni republica!

Tua gens ut scismatica

Desolatur;

Nam pars eius est iniqua

Et altera sophistica

Reputatur.

De te mondo non curatur,

Inimicis locus datur

Franduletur,

Tui status deturpatur;

Sua virtus augmentatur

Nunc potentur.

Te rexerunt imprudenter,

Licet forte innocenter

Tui cari.

Sed amodo congaudenter

Te facient et potenter,

Deo dante, dominari.

Tenor

Apprehende arma et scutum et exurge.