Vexilla Regis prodeunt

Puccini, Giacomo

Vexilla Regis prodeunt;

fulget Crucis mysterium,

[quo carne carnis conditor

suspensus est patibulo.]

Confixa clavis viscera

tendens manus, vestigia,

redemptionis gratia

hic immolata est hostia.

Quo vulneratus insuper

mucrone diro lanceae,

ut nos lavaret crimine,

manavit unda et sanguine.

Impleta sunt quae concinit

David fideli carmine,

dicendo nationibus:

regnavit a ligno Deus.

Arbor decora et fulgida,

ornata Regis purpura,

electa digno stipite

tam sancta membra tangere.

Beata, cuius brachiis

pretium pependit saeculi:

statera facta corporis,

praedam tulitque tartari.

Fundis aroma cortice,

vincis sapore nectare,

iucunda fructu fertili

plaudis triumpho nobili.

Salve, ara, salve, victima,

de passionis gloria,

qua vita mortem pertulit

et morte vitam reddidit.

O Crux ave, spes unica,

hoc Passionis tempore!

piis adauge gratiam,

reisque dele crimina.

Te, fons salutis Trinitas,

collaudet omnis spiritus:

[quibus crucis victoriam

largiris adde praemium.]