Virgo prudentissima
H. Isaac
Virgo prudentissima, quae pia gaudia mundo attulit,
ut sphaeras omnes transcendit
et astra sub nitidis pedibus radiis,
et luce chorusca liquit,
et ordinibus iam circumsepta novenis
ter tribus atque ierarchiis excepta.
Supremi ante Dei faciem steterat, patrona reorum.
Dicite qui colitis splendentia culmina Olimpi:
Spirituum proceres, Archangeli et Angeli
et alme Virtutesque Throni vos Principum,
et agmina sancta, vosque Potestates,
et tu Dominatio caeli flammantes Cherubin,
verbo Seraphinque creati,
an vos laetitiae tantus perfuderit unquam sensus,
ut aeterni Matrem vidisse tonantis consessum.
Caelo, terraque, marique potentem Reginam,
cuius numen modo spiritus omnis
et genus humanum merito veneratur adorat.
Vos, Michael, Gabriel, Raphael testamur
ad aures illius, ut castas fundetis vota precesque
pro sacro Imperio, pro Caesare Maximiliano.
Det Virgo omnipotens hostes superare
malignos; restituat populis pacem
terrisque salutem.
Hoc tibi devota carmen Georgius arte ordinat Augusti
Cantor Rectorque Capellae.
Austriacae praesul regionis, sedulus omni,
se in tua commendat studio pia gaudia mater.
Praecipuum tamen est Illi
quo assumpta fuisti,
quo tu pulchra ut luna micas electa es,
et ut sol.
Tenor Cantus firmus
Virgo prudentissima, quo progrederis,
quasi aurora valde rutilans? Filia Sion.
Tota formosa et suavis es:
pulchra ut luna, electa ut sol.