Gaude flore virginali

H. Kellyk

Gaude flore virginali

Honoreque speciali

Transcendens splendiferum

Angelorum principatum

Et sanctorum decoratum

Dignitate numerum.

Gaude sponsa cara Dei,

Nam ut clara lux diei

Solis datur lumine,

Sic tu facis orbem vere

Tuae pacis resplendere

Lucis plenitudine.

Gaude splendens vas virtutum,

Cuius pendens est ad nutum

Tota caeli curia:

Te benignam et felicem

Jesu dignam genitricem

Veneratur in gloria.

Gaude nexu voluntatis

Et amplexu caritatis

Iuncta sic Altissimo,

Ut ad votum consequaris

Quicquid virgo postularis

A Jesu dulcissimo.

Gaude mater miserorum,

Quia Pater saeculorum

Dabit te colentibus

Congruentem hic mercedem

Et felicem poli sedem

Regnis in caelestibus.

Gaude virgo mater Christi

Quia sola meruisti,

O virgo piissima,

Esse tantae dignitatis

Quod sis sanctae Trinitatis

Sessioni proxima.

Gaude virgo mater pura

Certa manens et secura

Quod haec septem gaudia

Non cessabunt nec decrescent

Sed durabunt et florescent

Per aeterna saecula. Amen.