Cum vox sanguinis

Hildegard von Bingen

Cum vox sanguinis

Ursule et innocentis turbe eius

ante thronum dei sonuit,

antiqua prophetia venit

per radicem Mambre

in vera ostensione trinitatis

et dixit:

Iste sanguis nos tangit,

nunc omnes gaudeamus.

Et postea venit congregatio agni,

per arietem in spinis pendentem,

et dixit:

Laus sit in Ierusalem per ruborem

huius sanguinis.

Deinde venit sacrificium vituli

quod vetus lex ostendebat,

sacrificium laudis circumamicta

varietate,

et que faciem dei Moysi obnubilabat,

dorsum illi ostendens.

Hoc sunt sacerdotes qui per linguas suas

deum ostendunt

et perfecte eum videre non possunt,

et dixerunt: O nobilissima turba,

virgo ista que in terris Ursula vocatur

in summis Columba nominatur,

quia innocentem turbam

ad se collegit.

O Ecclesia, tu es laudabilis

in ista turba:

turba magna, quam

incombustus rubus

quem Moyses viderat significat,

et quam deus in prima radice

plantaverat

in homine quem de limo formaverat,

ut sine commixtione

viri viveret,

cum clarissima voce clamavit

in purissimo auro, thopazio,

et saphiro circumamicta in auro.

Nunc gaudeant omnes celi,

et omnes populi cum illis

ornentur. Amen.