O Ecclesia, oculi tui similes saphiro sunt

Hildegard von Bingen

O Ecclesia, oculi tui similes saphiro sunt,

et aures tue monti Bethel,

et nasus tuus est sicut mons mirre et thuris,

et os tuum quasi sonus

aquarum multarum.

In visione vere fidei

Ursula filium dei amavit

et virum cum hoc seculo reliquit

et in solem aspexit

atque pulcherrimum iuvenem vocavit, dicens:

In multo desiderio desideravi ad te venire

et in celestibus nuptiis tecum sedere,

per alienam viam ad te currens

velut nubes que in purissimo aere

currit similes saphiro.

Et postquam Ursula sic dixerat, rumor iste

per omnes populos exiit.

Et dixerunt: Innocentia puellaris ignorantie

nescit quid dicit.

Et ceperunt ludere cum illa

in magna symphonia,

usque dum ignea sarcina

super eam cecidit,

unde omnes cognoscebant quia

contemptus mundi

est sicut mons Bethel.

Et cognoverunt etiam suavissimum odorem

mirre et thuris,

quoniam contemptus mundi

super omnia ascendit.

Tunc diabolus membra sua invasit,

que nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt.

Et hoc in alta voce omnia elementa

audierunt

et ante thronum dei dixerunt:

Wach! rubicundus sanguis innocentis agni

in desponsatione sua effusus est.

Hoc audiant omnes celi

et in summa symphonia

laudent agnum dei,

quia guttur serpentis antiqui

in istis margaritis

matherie verbi dei suffocatum est.