O vis eternitatis

Hildegard von Bingen

O vis eternitatis

Que omnia ordinasti

In corde tuo,

Per Verbum tuum

Omnia creata sunt

Sicut voluisti,

Et ipsum Verbum tuum

Induit carnem

In formatione illa

Que educta est de Adam.

Et sic indumenta ipsius

A maximo dolore

Abstersa sunt.

O quam magna est

Benignitas Salvatoris,

Qui omnia liberavit

Per incarnationem suam,

Quam divinitas exspiravit

Sine vinculo peccati.

Et sic indumenta ipsius

A maximo dolore

Abstersa sunt.