Doctorum principem / Melodia suavissima / Vir mitis
J. Ciconia
Doctorum principem super ethera
revocant virtutum digna merita
ergo vive voci detur opera
promat mentis fervor intus concita
O FRANCISCE ZABARELLE, gloria
doctor honos et lumen Patavorum,
vive felix de tanta victoria
pro te virescit fama Patavorum,
O FRANCISCE ZABARELLE, pabula
Parasti pastoribus armentorum
quibus pascani oves grata secula
te pro muner revocant laborum
Melodia suavissima cantemus
tangat voces melliflue sidera,
concordie carmen liram sonemus
resonet per chorus pulsa cithara.
O FRANCISCE ZABARELLE, protector
imo verus pater rei publice,
illos ad se vocat rerum conditor
qui fortune miserentur lubrice.
O FRANCISCE ZABARELLE, causas
specularis omnium creatorum
tuas posteri resonebunt musas
per omnia secula seculorum
Vir mitis