Venite exultemus Domino

J. de Mondonville

1 Laus cantici ipsi David.

Venite, exultemus Domino;

jubilemus Deo salutari nostro;

2 præoccupemus faciem ejus in confessione,

et in psalmis jubilemus ei:

3 quoniam Deus magnus Dominus,

et rex magnus super omnes deos.

4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,

et altitudines montium ipsius sunt;

5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,

et siccam manus ejus formaverunt.

6 Venite, adoremus, et procidamus,

et ploremus ante Dominum qui fecit nos:

7 quia ipse est Dominus Deus noster,

et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

8 Hodie si vocem ejus audieritis,

nolite obdurare corda vestra

9 sicut in irritatione,

secundum diem tentationis in deserto,

ubi tentaverunt me patres vestri:

probaverunt me, et viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi,

et dixi: Semper hi errant corde.

11 Et isti non cognoverunt vias meas:

ut juravi in ira mea:

Si introibunt in requiem meam.