Resonet in laudibus

J. Eccard

Resonet in laudibus

cum iucundis plausibus

Sion cum fidelibus:

apparuit, quem genuit Maria.

Sunt impleta, quae praedixit Gabriel.

Eia, eia.

Virgo deum genuit

quem divina voluit clementia.

Hodie apparuit in Israel,

ex Maria virgine est natus rex.

[Magnum nomen Domini Emmanuel,

quod annunciatum est per Gabriel.]