Ad pictorem

Jan Novák

Pinge, precor, pictor, tali candore puellam,

qualem finxit amor, qualem meus ignis anhelat.

nil pingendo neges: tegat omnia Serica vestis,

quae totum prodat tenui velamine corpus:

te quoque pulset Amor, crucient pigmenta medullas.

si bonus es pictor, miser in suspiria pinge.