Avicula

Jan Novák

Quantas rerum flectat habenas

Natura potens, quibus inmensum

Legibus orbem prouida seruet

Stringatque ligans inresoluto

Singula nexu, placet arguto

Fidibus lentis promere cantu.

Quamuis poeni pulchra leones

Vincula gestent manibusque datas

Captent escas metuantque trucem

Soliti uerbera ferre magistrum:

Si cruor horrida tinxerit ora,

Resides olim redeunt animi

Fremituque graui meminere sui:

Laxant nodis colla solutis

Primusque lacer dente cruento

Domitor rabidas imbuit iras.

Quae canit altis garrula ramis

Ales caueae clauditur antro:

Huic licet inlita pocula melle

Largasque dapes dulci studio

Ludens hominum cura ministret,

Si tamen arto saliens texto

Nemorum gratas uiderit umbras,

Sparsas pedibus proterit escas,

Siluas tantum maesta requirit,

Siluas dulci uoce susurrat.

Validis quondam uiribus acta

Pronum flectit uirga cacumen:

Hanc si curuans dextra remisit,

Recto spectat uertice caelum.

Cadit hesperias Phoebus in undas,

Sed secreto tramite rursus

Currum solitos uertit ad ortus.

Repetunt proprios quaeque recursus

Redituque suo singula gaudent:

Nec manet ulli traditus ordo,

Nisi quod fini iunxerit ortum

Stabilemque sui fecerit orbem.