Diffugere nives

Jan Novák

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis

arboribusque comae;

mutat terra vices, et decrescentia ripas

flumina praetereunt.

Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet

ducere nuda choros.

immortalia ne speres, monet annus et almum

quae rapit hora diem.

frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas

interitura, simul

pomifer autumnus fruges effuderit, et mox

bruma recurrit iners.

damna tamen celeres reparant caelestia lunae:

nos ubi decidimus

quo pius Aeneas, quo Tullus dives et Ancus,

pulvis et umbra sumus.

quis scit an adiciant hodiernae crastina summae

tempora di superi?

cuncta manus avidas fugient heredis amico

quae dederis animo.

cum semel occideris et de te, splendide, Minos

fecerit arbitria,

non, Torquate, genus, non te facundia, non te

restituet pietas;

infernis neque enim tenebris Diana pudicum

liberat Hippolytum

nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro

vincula Perithoo.