Planxit autem David
Josquin des Prez
Planxit autem David planctu huiuscemodi
super Saul et Ionathan, filium eius:
"Considera, Israel, pro his qui mortui
sunt super excelsa tua vulnerati.
Incliti, Israel, super montes tuos interfecti sunt:
quomodo ceciderunt fortes in proelio.
Nolite annuntiare in Geth,
neque annuntietis in conpetis Ascalonis:
ne forte laetentur filiae Philisthim,
ne exultant filiae incircumcisorum.
Montes Gelboe, nec ros, nec pluviae veniant super vos,
neque sint agri primitiarum:
quia ibi abiectus est clypeus fortium
et clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
A sanguine interfectorum, ab adipe fortium
sagitta Ionathae nunquam rediit retrorsum
et gladius Saul non est reversus inanis.
Saul et Ionathas amabiles et decori in vita sua,
in morte quoque non sunt divisi:
aquilis velociores, leonibus fortiores.
Filiae Israel, super Saul flete,
qui vos vestiebat coccino in deliciis suis,
qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.
Quomodo ceciderunt fortes in praelio.
Ionathas in excelsis tuis occisus est.
Doleo super te, frater mi Ionathan, decore nimis,
et amabilis valde super amorem mulierum.
Sicut mater amat unicum filium suum, sic ego te diligebam.
Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica."