Première leçon de ténèbres du Mercredi saint pour une basse
M. Charpentier
Incipit Lamentatio Jeremiae Prophetae
Aleph.
Quomodo sedet sola civitas plena populo!
Facta est quasi vidua domina gentium;
princeps provinciarum facta est sub tributo.
Beth.
Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus;
non est qui consoletur eam, ex omnibus charis ejus;
omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
Ghimel.
Migravit Juda propter afflictionem, et multitudinem servitutis;
habitavit inter gentes, nec invenit requiem;
omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.
Daleth.
Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem;
omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes;
virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine.
He.
Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt,
quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus;
parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.