Troisième leçon de ténèbres du Mercredi saint
M. Charpentier
Jod.
Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus,
quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum,
de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
Caph.
Omnia populus ejus gemens, et quaerens panem:
dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam.
Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis!
Lamed.
O vos omnes qui transitis per viam, attendite,
et videte si est dolor sicut dolor meus!
Quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die furoris sui.
Mem.
De excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me:
expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum:
posuit me desolatam tota die moerore confectam.
Nun.
Vigilavit jugum iniquitatum mearum:
in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo:
infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.