Deitatis majestatem

M. de Lalande

Deitatis majestatem, majestatis potestatem

in sacramento charitatis

procedentes adoremus.

Hic enim misericors,

et miserator Domino

memoriam faciens mirabilium suorum,

escam dedit diligentibus se.

Cujus saporis prælibata dulcedine,

novit fidelis anima, novit quid Jesu sapiat;

languet et deficit,

nec est quod ultra cupiat;

mori desiderat,

et esse cum Christo

in cæli gloria.

O caro Christi vera, o caro Christi viva,

quam sapis, quam dulcessis

amant animæ.

Te omnes angeli,

Cherubim et Seraphim,

throni et dominationes, principatus et

potestates, venerentur; te orbis terrarum et

qui habitant in eo, charitate ardentissima et

laude incessabile venerentur.

O mentis jubilatio, o caro Christi viva,

o cordis delectatio.

Omnis terra te adoret et superexaltet

in sæcula.

Quam dulcis est cibus vitalis, quam

delectabilis mensa regalis,

in qua fit conviva

consors deitatis

et sociatur unitati.

O bonitatis prodigium, amoris incendium,

charitatis miraculum.

Omnis terra te adoret et superexaltet

in sæcula.