Nulli se dicit mulier

Michael Linton

Nulli se dicit mulier mea nubere malle

Quam mihi, non si Iuppiter ipse petat.

Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti

In vento et rapida scribere oportet aqua.