Te Deum

Michel Richard de Lalande

Te deum laudamus te dominum confitemur

Te aeternum patrem omnis terra veneratur

Tibi omnes angeli Tibi caeli et universae potestates

Tibi cherubim et seraphim incessabili voce

proclamant

Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth

Pleni sunt celi et terra maiestatis gloriae tuae

Te gloriosus apostolorum chorus

Te prophetarum laudabilis numerus

Te martyrum candidatus laudat exercitus

Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia

Patrem inmense maiestatis

Venerandum tuum verum unicum filium

Sanctum quoque paraclytum spiritum

Tu rex gloriae christe

Tu patris sempiternus es filius

Tu ad liberandum suscepisti hominem non

horruisti virginis uterum

Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus

regna caelorum

Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris

Iudex crederis esse venturus

Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos

pretioso sanguine redemisti

Aeterna fac cum sanctis tuis gloria munerari

Salvum fac populum tuum domine et benedic

hereditati tuae

Et rege eos et extolle illos usque in aeternum

Per singulos dies benedicimus te

Et laudamus nomen tuum in saeculum et in

saeculum saeculi

Dignare domine die isto, sine peccato nos

custodire

Miserere nostri domine miserere nostri

Fiat misericordia tua domine super nos

quemadmodum speravimus in te

In te domine speravi non confundar in

aeternum.