In honore summae Matris
R. Davy
In honore summae Matris
Parientis Verbum Patris
Iubilemus Domino:
Qui omisso carnis iure
Ex venire virginis purae,
Ut sponsus e thalamo,
Processit, semper servata,
Immo magis ampliata,
Matris integritate.
Rubus ardens non uritur,
Vellus rore perfunditur
Caelesti pietate;
Et quae virum non patitur
Mater Dei efficitur
Non laesa castitate.
Vitrum sole fit inlaesum,
Virgo parit Christum Jesum
Caelesti pietate.
In hoc partu non turbetur
Mens humana, sed laetetur
Virginem concipere;
Et si contra carnis iura
Virginis est genitura,
Id tamen perficere
Deus potest ex virtute
Potestatis infinitae,
Cui nihil impossibile.
Quis tam caecus ut non credat
Quod virgo Deum pariat?
Modo Deus hoc voluit.
Videat nascendi formas,
Distinctas valde duas miras
Ut sciat quis genuit:
Num qui finxit ex pulvere
Hominem et limo terrae
Absque ullo semine;
Et qui ex Adae latere
Potuit Evam educere;
Numquid pari virtute
Ipse ex matre virgine
Potuit carnem sumere
Pro nostra salute?
Hoc fatere, hoc crede firmiter:
Christus sic homines dilexit sinceriter
Quod voluit ex Virgine nasci benigniter
Ut sua nos gratia recreet suaviter.
Quare Fili Virginis qui nos redemisti,
Succurre nobis miseris propter quos venisti,
Et tu Dei genitrix quae Deum genuisti,
Impetrato famulis ut sint Jesu Christi
Cohederes post egressum ab hoc mundo tristi.
Amen.