O Domine Caeli Terraeque Creator
R. Davy
O Domine caeli terraeque creator,
Totius humani generis redemptor,
Nos hic tuos servulos una congregatos
In laudem tui nominis fac tibi devotos,
Ut Trinitatem in unitate digne venerantes,
Mariam Deo dignissimam simus recolentes
Quae virtutis praebuit exemplum viventibus,
Deum Patrem et Filium unum esse credentibus
Sic et Sanctum Spiritum eundem cum Patre docuit,
Deum verum et unum in personis retulit:
In deitate unitas, in personis pluralitas,
Unum fore in essentia, sic est credenda Trinitas.
Nos ergo te Domine, quem in Trinitate
Trine Deum colimus in una maiestate,
Ut cunctis huius saeculi defendas periculis,
Ut post huius terminum iungamur caelicolis.
O Maria mundi decus, ecclesiae tutamen,
Sis pro tuis famulis continuum iuvamen,
Ut quos apud Filium offensos perpendas
Tuis piis precibus orantes defendas,
Devotos atque servulos tibi famulantes
Aut tui memoriam quomodo laudantes.
O Maria sanctissima, testis vera Christi,
Salutante Gabriele statim accepisti
Orthodoxe fidei summam religionem,
Devota mente capiens sacram communionem.
Nobis tuis famulis in mortis periculo
Tua prece veniam dones in hoc saeculo,
Aut nobis morientibus non desit communio,
Sed quae tuis meritis, quae mater pudica
Exstitisti et sacra virgo in hac vita,
Nos imitari condones ut tecum
Vivamus cum gaudio in perenni gloria.
Amen.