Adorna thalamum tuum, Sion

R. de Lassus

Adorna thalamum tuum, Sion,

et suscipe Regem Christum:

amplectere Mariam, quae est coelestis porta:

ipsa enim portat Regem gloriae novi luminis.

Subsistit Virgo adducens manibus

Filium ante luciferum genitum:

quem accipiens Simeon in ulnas suas

praedicavit populis Dominum eum,

esse vitae et mortis, et Salvatorem mundi.