Non nobis, Domine

R. Mudge

1 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:

2 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes:

Ubi est Deus eorum?

3 Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.

4 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

5 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.

6 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.

7 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt;

non clamabunt in gutture suo.

8 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

9 Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

10 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

11 Qui timent Dominum speraverunt in Domino;

adjutor eorum et protector eorum est.

12 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis.

Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.

13 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

14 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

15 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.

16 Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.

17 Non mortui laudabunt te, Domine,

neque omnes qui descendunt in infernum:

18 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.