In exitu Israel

S. Wesley

Alleluja.

In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,

SYSTEM2 facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus.

3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.

4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

5 Quid est tibi, mare, quod fugisti?

et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?

6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?

7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:

8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.