Stella caeli
W. Lambe
Stella caeli exstirpavit
Quae lactavit Dominum
Mortis pestem quam plantavit
Primus parens hominum.
Ipsa Stella nunc dignetur
Sidera compescere,
Quorum bella plebem caedunt
Dirae mortis ulcere.
O gloriosa Stella Maris
A peste succurre nobis;
Audi nos, nam te Filius
Nihil negans honorat.
Salva nos Jesu pro quibus
Virgo mater te orat!