Erumpebat Per S. Benedeto
B. Strozzi
Erumpebat undique Fama sanctitatis
Beatissimi Patris nostri Benedicti.
Erumpebat undique Fama
et augebatur Benedictus
in die maiori gratia ventura predicendo.
Unde Rex Gothicus Totila
ut eludat propheti
cum Sancti Benedicti Spiritum
suum illi spatharium indutum mittit purpura.
A multis servus sociis Dum comitatus
simulat se Regem esse Totila
Hoc benedictus in tuens statim dicit spathario.
Depone fili quod geris,
depone purpuram, depone coronam Sceptrum,
depone ornamentum enim
illud Regium tuum non est depone.
Oh turpis, oh demens astutia que vel per iocum,
per iocum fallere sanctorum oculos non potest.
Verum Dum prestat Totila Sancto Benedicto
maximum genuflexus obsequium
Regi Idolatre plurima,
Benedictus prenuntiat.
Oh pulcra, oh felix devotio que impetrare
gratias a sanctis vocibus non dubitat.