Quaerebat Pilatus dimittere Jesum

M. Charpentier

Quaerebat Pilatus dimittere Jesum,

nullam enim mortis causam invenerat in eo.

Judaei autem clamabant dicentes:

«Si hunc dimittis non es amicus Caesaris,

enim qui se regem facit contradicit Caesari».

«Quid ergo vultis faciam regi Judeorum.»

«Tolle crucifige eum.»

«Regem vestrum crucifigam?»

«Non habemus regem nisi Caesarem.»

«Quid enim mali fecit?»

«Tolle crucifige eum.»

Videns autem Pilatus quia nihil proficeret,

accepta aqua, lavit manus coram populo dicens:

«Innocens ego sum a sanguine justi ejus, vos videritis.»

«Sanguis ejus super nos et super filios nostros.»

Tunc Pilatus tradidit eis Jesum flagellatum ut crucifigeretur.

Et quasi agnus innocens ductus est ad immolandum.