Apollo et Hyacinthus

Mozart, Wolfgang Amadeus

Responsief blok lib/tran/syn

Apollo et Hyacinthus Libretto

OEBALUS, Lacedaemoniorum rex (Tenor)

MELIA, Oebali filia (Sopran)

HYACINTHUS, Oebali filius (Sopran)

APOLLO, ab Oebalo hospitio exceptus (Alt)

ZEPHYRUS, Hyacinthi intimus (Alt)

SACRIFICULUS APOLLINIS PRIMUS (Bass)

SACRIFICULUS APOLLINIS SECUNDUS (Bass)

SYSTEMPROLOGUS

Oebalus Rex, fulmine aram Apollini sacrificantis destruente territus, a suis erigitur et Apollinem exsulem excipit.

Hyacinthus, Zephyrus, deinde Oebalus et Melia.

HYACINTHUSAmice! Iam parata sunt omnia.

HYACINTHUSAderit, ut spero, cum sorore dilecta meus

HYACINTHUSAd sacra, quae constituit, actutum Pater.

ZEPHYRUSNi fallor, est Apollo, quem colitis.

HYACINTHUSHic est.

ZEPHYRUSApollini ergo tanta sacrificia parat Oebalus?

ZEPHYRUSAn alios nescit in coelis Deos?

ZEPHYRUSAn Semelis ergo natus, an Juno, Venus,

ZEPHYRUSDiana, Mars, Vulcanus, an Supernum potens

ZEPHYRUSCaput atque Princeps ture nil vestro indigent?

HYACINTHUSQuibusque consecramus, o Zephyre! Diis

HYACINTHUSNullusque nostris vacuus a templis abiit:

HYACINTHUSAt solus istud Apollo sibi templum suo

HYACINTHUSVindicat honori. Genitor hunc magnum Deum

HYACINTHUSVeneratur, et ego veneror exemplo Patris.

ZEPHYRUSO care! Quam libenter offerrem ilia

ZEPHYRUSPectusque, si tu Apollo mihi meus fores!

HYACINTHUSDilecte quid me Zephyre! Permisces Diis?

HYACINTHUSHonore non me dignor, at novi bene:

HYACINTHUSExtorsit ista nimius in Hyacinthum amor.

Venit Oebalus et Melia.

HYACINTHUSSed en! Sorore comite nunc Genitor venit.

OEBALUSDic nate! Num parata sacrificio hostia

OEBALUSEt ignes?

HYACINTHUSEcce genitor! Ad nutum omnia

HYACINTHUSParata præstolantur adventum tuum.

OEBALUSBene: ergo succedantur a flamine focus,

OEBALUSEt thure plurimo ara prægravis gemat,

OEBALUSFumusque sacrificantis in nubes eat.

MELIAHeu genitor! Atra nube tempestas minax

MELIAIngruit, et omnis glomerat huc noctem Polus.

OEBALUSAdeste! Longioris impatiens moræ

OEBALUSApollo thus et hostiam a nobis petit.

OEBALUSFugiet ad istas sæva tempestas preces,

OEBALUSEt blanda facies solis his iterum plagis

OEBALUSRedibit. Agite! Fundite et mecum preces.

SYSTEMNr. 1 - Chorus

CHORUSNumen o Latonium!

CHORUSAudi vota supplicum,

CHORUSQui ter digno Te honore

CHORUSCertant sancte colere:

CHORUSHos benigno Tu favore

CHORUSSubditos prosequere.

OEBALUSO Apollo creditam

OEBALUSTibi semper protege

OEBALUSEt dignare lumine

OEBALUSOebali Laconiam.

Fulmen ignem et aram destruit.

Melia, Oebalus, Hyacinthus, Zephyrus.

MELIAHeu me! Periimus! Numen heu nostras preces respuit!

OEBALUSAn aliquis forsan ex vobis Deum violavit?

MELIAHaud me Genitor ullius ream

MELIAInvenio culpæ.

HYACINTHUSSemper hunc colui Deum.

HYACINTHUS(O Zephyre! Quantum timeo ne verbis tuis

HYACINTHUSHæc ira sit succensa quædixti prius.)

ZEPHYRUS(Hyacinthe! Si me diligis, cela Patrem,

ZEPHYRUSEt verba prolata prius a nobis tace!)

OEBALUSExtinctus ignis, ara subversa, hostia

OEBALUSContempta nobis grande præsagit malum!

OEBALUSHeu totus hoc concussus a fulmine tremo!

HYACINTHUSErigere mentem Genitor! Insonentem geris

HYACINTHUSAnimum, quid ergo Numine a bono mali

HYACINTHUSMetuas? Ab isto fulmine es læsus nihil,

HYACINTHUSNostrumque nemo, quotquot adsumus, ruit.

HYACINTHUSVivimus, et omnes pristinus vigor beat:

HYACINTHUSHinc terruisse voluit hoc fulmine Deus

HYACINTHUSTerras, potestas pateat ut mundo magis,

HYACINTHUSManeatque cum fiducia in nobis timor.

SYSTEMNr. 2 - Aria

HYACINTHUSSæpe terrent Numina,

HYACINTHUSSurgunt, et minantur,

HYACINTHUSFingunt bella, quæ nos angunt,

HYACINTHUSMittunt tela, quæ non tangunt,

HYACINTHUSAt post ficta nubila

HYACINTHUSRident et iocantur.

HYACINTHUSEt amore

HYACINTHUSEt tremore

HYACINTHUSGentes stringunt subditas:

HYACINTHUSNunc amando,

HYACINTHUSNunc minando,

HYACINTHUSSalva stat auctoritas.

Oebalus, deinde Apollo, Hyacinthus, Melia, Zephyrus.

OEBALUSAh, Nate! Vera loqueris: at metuo tamen,

OEBALUSApollo ne fors perdat hoc igne Oebalum.

Accedit Apollo.

APOLLOApollo vestras audit, o credite! preces

APOLLOSuamque pollicetur his terris opem,

APOLLORecipere si velitis hunc modo exsulem

APOLLOIramque fulminantis exosum Iovis.

OEBALUSQuid? Numen hac sub veste pastoris latens

OEBALUSIn nostra præsens regna suscipi cupit?

HYACINTHUSEn Genitor! ut lusisse nos superi solent!

HYACINTHUSIam tibi medelam sæva post vulnera Deus

HYACINTHUSAdfert, tuamque regiam præsens beat.

MELIAO quam beato sidere hæc nubila dies

MELIANos recreat, ipse Apollo dum nostros lares

MELIAOptatus hospes visitat! O quantus decor!

MELIAQuæ forma! quanta dignitas! Quanta omnibus

MELIAGloriaque membris atque maiestas sedet!

APOLLOMelia! quid in pastore tam dignum vides

APOLLOSuspensa quod mirere?

MELIAVideo.

APOLLOEt quid vides?

APOLLOEloquere pulchra!

MELIAVideo pulchrum Apollinem,

MELIACui cum Parente corda iamdudum obtuli.

APOLLOQuod obtulisti pectus, haud revoca amplius;

APOLLOHoc inter orbis dona præprimis placet.

Hyacinthe! quantum timeo præsentem Deum!

Me quoque tremenda dignitas timidum facit.

APOLLOHyacinthe! amicum semper addictum tibi

APOLLOHabebis in me, amare si Deum potes.

HYACINTHUSO quanta res, diligere si Hyacinthum potes!

Heu! nunc amatum Apollo mihi puerum rapit!

OEBALUSDies beata! Numen o sanctum! meos,

OEBALUSManere si dignaris, ingredere Lares,

OEBALUSDiuque me rogante nobiscum mane.

APOLLOHabebis in me, crede, tibi facilem Deum.

SYSTEMNr. 3 - Aria

APOLLOIam pastor Apollo

APOLLOCustodio greges,

APOLLONixus et baculo

APOLLOVigilans sto;

APOLLOIam pascere nolo

APOLLOEt visito reges,

APOLLOIam medicinas

APOLLOMortalibus do.

APOLLOMoestus levare

APOLLOAegros iuvare

APOLLOEst sola tangens

APOLLOApollinem res:

APOLLOHic me manente,

APOLLOVobis favente,

APOLLORex omni rege

APOLLOBeatior es.

SYSTEMCHORUS I

APOLLO5Apollo propter necem Hyacintho illatam Oebali regia discedere iubetur.

Oebalus, Melia.

OEBALUSAmare numquid Filia, haud dubito, Deum,

OEBALUSFavore qui ter dignus est nostro, potes?

MELIAQuid loquere, Pater? Apollo mortalem

MELIASibi me iugali cupiat adiungi toro?

OEBALUSDubitare noli, Apollo te sponsam petit,

OEBALUSMeumque, libertate sed Nata utere

OEBALUSTua, roganti placidus adsensum dedi.

MELIANegare cum me, Genitor! adsensum putes?

MELIAQuæ virgo contempsisse divinum virum

MELIATantosque honores, stulta nisi et animi impotens

MELIAFuerit, et obstitisse fortunæ velit?

OEBALUSPrudenter istud Nata! coniugium eligis;

OEBALUSSic namque per te Frater et Genitor tuus,

OEBALUSSic et Nepotes sorte divina eminent

OEBALUSSic nostra diva efficitur his facibus domus.

MELIADic, ubi moratur Apollo? colloquio illius

MELIAO ut liceret optimo actutum frui!

OEBALUSCum Fratre disco ludit et Zephyro simul

OEBALUSIn nemore. At huc redibit, ut spero, citus

OEBALUSTuumque me præsente consensum petet.

MELIAO petat! habebit omne, quod pectus cupit.

SYSTEMNr. 4 - Aria

MELIALætari, iocari

MELIAFruique divinis

MELIAHonoribus stat

MELIADum Hymen optimus

MELIATædis et floribus

MELIAGrata, beata

MELIAConnubia iungit

MELIAEt gaudia dat.

MELIAIam diva vocabor

MELIASi Numen amabo;

MELIAPer astra vagabor

MELIAEt nubes calcabo;

MELIAEt urbes, et regna

MELIADevoveant se,

MELIAEt Fauni adorent,

MELIAEt Satyri me.

Accedit Zephyrus.

Zephyrus, Oebalus, Melia.

ZEPHYRUSRex! de salute Filii est actum; iacet

ZEPHYRUSHyacinthus!

OEBALUSHeu me! nuntium o tristem nimis!

OEBALUSQua morte cecidit?

ZEPHYRUSIctus a disco ruit.

OEBALUSQuis Filium occidisse non timuit meum?

OEBALUSContremisco!

MELIASuperi quid? Deus,

MELIAQui me beare voluit, hic Fratri necem

MELIASit machinatus? Ista quis credat tibi?

ZEPHYRUSVera loquor, et testis ego pereuntis fui.

ZEPHYRUSVix lapsus est Hyacinthus, aufugi, malum

ZEPHYRUSNe simile feriat forsan et nostrum caput.

OEBALUSSic ergo plectis Numen innocuos? Favor,

OEBALUSQuo te recepi, morte num Nati unici

OEBALUSDignus erat? Ergo Meliam et Natam quoque

OEBALUSSurripere Patri, Numen, o falsum paras?

MELIAO absit a me Genitor! ut sponsum eligam,

MELIADeoque, qui cruore Germani madet,

MELIANuptura porrexisse præsumam manus.

ZEPHYRUS(Quid audio? an coniucia meditatur Deus?

ZEPHYRUSAn Meliam et rapuisse mihi amatam cupit?

ZEPHYRUSQui rapuit Hyacinthi, anne et istius mihi

ZEPHYRUSRapiet amorem?)

OEBALUSZephyre! quæ causa improbum

OEBALUSAdegit hoc ad facinus?

ZEPHYRUSHaud ullam scio.

ZEPHYRUSNatus ad amoenum litus Eurotæ stetit,

ZEPHYRUSDuscumque matæ proximum adspiciens, meus,

ZEPHYRUSClamabat, ecce discus est vestro prior,

ZEPHYRUSMetamque tetigit. Apollo tum discum iacit,

ZEPHYRUSLoquentis et propelli in pueri caput,

ZEPHYRUSQuo læsusiste pronus in terram ruit.

ZEPHYRUSNon dubito, quin extinctus hoc disci impetu

ZEPHYRUSFuerit.

OEBALUSAn sic furere non dubitat Deus,

OEBALUSUt sibi brnignum privet et prole Oebalum?

OEBALUSExisse regno Numen invisum mihi

OEBALUSMeisque iubeo. Zephyre! fac pellas reum,

OEBALUSMaiora ne, vel plura mihi damna inferat.

ZEPHYRUSRex! regna tua sunt: ipse tu pelle impium.

ZEPHYRUSTu morte Nati læsus es. Timeo Deum,

ZEPHYRUSQui fulmen hoc torqueret in nostrum caput.

ZEPHYRUS(Expellat utinam! noster ut possit dolus

ZEPHYRUSLatere; nam cædis ego sum factæ reus!)

OEBALUSAbibo! Vos manete! Si veniat Deus

OEBALUSAd vos, abire, Nata! crudelem iube.

OEBALUSAd litus Eurotæ ibo, num vivat, meum

OEBALUSVidere Natum. Forsan occurret mihi mihi

OEBALUSApollo, regnis Numen exosum meis.

Abit.

ZEPHYRUS(Succedit ad mea vota, succedit dolus,

ZEPHYRUSMeliaque mea dilecta nunc coniunx manet.)

MELIANon capio, cur Apollo ne læsus quidem

MELIANecarit unice ante dilectum sibi

MELIAHyacinthum. Amare qui Sororem me queat,

MELIASi Fratris ante polluat fato manus?

ZEPHYRUSDilecta! ne mirare, quod tantum scelus

ZEPHYRUSApollo perpetrarit; haud nosti impium:

ZEPHYRUSAstutus est, crudelis, inconstans, levis:

ZEPHYRUSHinc exulare iussus est coelis, suo

ZEPHYRUSFurore ne turbaret unamnimes Deos.

MELIAMeliora credidisse de tanto Deo

MELIAMens dictat (ast incertus est animus tamen,

MELIATimorque spesque pectore alternant vices).

ZEPHYRUSMelia! quid animo volvis? ah! Sponsum abice,

ZEPHYRUSCuius cruore dextra fraterno calet,

ZEPHYRUSZephyrumque, cuius ipsa sat nosti fidem,

ZEPHYRUSAmore, quo beatus efficiar, bea.

MELIANunc fata Fratris cogito, haud Zephyri faces.

ZEPHYRUSO dura! num sprevisse sic Zephyrum potes?

SYSTEMNr. 5 - Aria

ZEPHYRUSEn! Duos conspicis:

ZEPHYRUSAmantem et nocentem,

ZEPHYRUSIuvantem et furentem;

ZEPHYRUSCui manum porrigis?

ZEPHYRUSApollo te necabit,

ZEPHYRUSAt Zephyrus amabit,

ZEPHYRUSFraterno qui dexteram

ZEPHYRUSTinxit cruore,

ZEPHYRUSTentabit in tenera

ZEPHYRUSPlura Sorore:

ZEPHYRUSQuem prudens eligis?

Zephyrus, Melia, deinde Apollo.

ZEPHYRUSHeu! Numen! ecce! Numen huc gressum movet;

ZEPHYRUSMelia quid agimus? indica effugii locum!

ZEPHYRUSTimeo ferocem.

MELIAAn ergo me solam obiicis?

MELIASubsiste! nam iactata sic perstat fides?

ZEPHYRUSNe patere, quæso, ut noceat insonti Deus!

Accedit Apollo.

APOLLOAdesne latro! fraudis infandæ artifex!

APOLLOHyacinthum amicum rapere non fuerat satis?

APOLLORapuisse sponsam numquid et nostram simul,

APOLLOSceleste, tentas? crimen et mendax novis

APOLLOCriminibus auges? Impie! iratum tibi

APOLLOQuid possit, experire, iam Numen modo!

APOLLOAmantis et nocentis, et iuste quidem

APOLLONocentis experire vindictam Dei!

APOLLOIrruite, venti! claude sceleratum specu

APOLLOAeole!

ZEPHYRUSQuid! heu me!

Zephyrus in ventum mutatus abripitur.

MELIAQuid agis, o Numen grave!

MELIAFuneribus an replere vis regnum Patris?

MELIAIam Fratre cæso occidis et Zephyrum simul?

MELIATyranne! nunc et Meliam et regem obprimes?

APOLLOO cara!

MELIAQuid! vocasse me caram audes?

MELIACruente!

APOLLOMe percipere si non sit grave.

MELIAEst grave, tace! atque nostra, sic Genitor iubet,

MELIAIllico relinque regna, ne noceas magis!

APOLLO(Ah, pone tandem fulmen o Supernum Pater!

APOLLOQuousque persequetur hic miserum furor?)

SYSTEMNr. 6 - Duetto

MELIADiscede crudelis!

MELIAGaudebo, tyrannus

MELIASi deserit me!

MELIAVah! insolentem,

MELIAQui violat iura!

MELIADiscede! discede;

MELIANam metuo te.

APOLLOEst, crede! fidelis,

APOLLOEst mitis Apollo,

APOLLOQui deperit te.

APOLLOQuid? innocentem

APOLLOSic abicis dura!

APOLLOSic perdis amicum,

APOLLOSi reiicis me.

APOLLOQuem coeli premunt inopem,

APOLLOAn terris agat exsulem?

APOLLOManebo!

APOLLOQuousque sederit dira,

APOLLOQuæ pectora sauciat ira,

APOLLOLatebo.

SYSTEMCHORUS II

Oebalus, cognita Apollinis innocentia, hunc benigne recipit, eique Filiam coniugem tradit.

Hyacinthus, Oebalus.

HYACINTHUSNon est.

OEBALUSQuis ergo Nate! dic, si Patrem amas,

OEBALUSQuis te peremit?

HYACINTHUSZephyrus; - heu me! - si - Deus

HYACINTHUSAdesset! -

OEBALUSHeu, iam moritur! -

HYACINTHUSO Pater! Pater! -

HYACINTHUSMors - est - acerba!

OEBALUSNate!

HYACINTHUSGenitor! - Ah! - Vale!

Moritur

OEBALUSHyacinthe! - Nate! - vixit - exanimis iacet!

OEBALUSApollo, dixit, innocens est o Pater!

OEBALUSCrede mihi, non est, Zephyrus est auctor necis.

OEBALUSSic ergo mecum Zephyre ter mendax! agis?

OEBALUSSic Numen ipsum sceleris et tanti reum

OEBALUSArguere, sic me fallere haud Regem times?

OEBALUSCruente! faxim crimen hoc proprio luas

OEBALUSCruore! - Mortem Filii an inultus feram?

SYSTEMNr. 7 - Aria

OEBALUSUt navis in æquore luxuriante

OEBALUSPer montes, per valles undarum iactatur,

OEBALUSEt iamiam proxima nubibus stat,

OEBALUSEt iamiam proxima Tartaro nat:

OEBALUSSic bilis a pectore bella minante

OEBALUSPer corpus, per venas, per membra grassatur;

OEBALUSFurore sublevor;

OEBALUSDolore deprimor;

OEBALUSIra, vindicta conglomerant se,

OEBALUSAtque quassare non desinunt me.

Accedit Melia.

Melia, Oebalus.

MELIAQuocumque me converto, crudelis Dei

MELIAMonumenta detestanda conspicio. Prius

MELIAPerire Zephyrum videram, et Fratrem modo

MELIAVideo natare sanguine insontem suo.

OEBALUSQuid comite nullo Filia huc infers pedem?

OEBALUSAn latro iamiam fugit?

MELIAHunc iussi illico

MELIAVitare nostra regna, nam cædem improbus

MELIANova gravare cæde non timuit Deus.

OEBALUSQuid loquere? cædem Nata! quam narras novam?

MELIAO Rex! amicum rapuit, et Zephyrum quidem,

MELIAVentisque me vidente lacerandum dedit.

OEBALUSO iustus est Apollo, dum plectit scelus,

OEBALUSQuod imputavit perfidus et atrox Deo

OEBALUSZephyrus! hic auctor, Filia! est factæ necis.

OEBALUSNon est Apollo: Zephyrus in Fratrem tuum

OEBALUSDiscum agere non dubitavit.

MELIAUnde autem Pater!

MELIAHæc nosse poteras?

OEBALUSNatus hic retulit mihi,

OEBALUSNam vivus est inventus a nobis. Meis

OEBALUSExtinctus est in manibus.

MELIAHeu me! quid? Pater!

MELIAQuid ergo regno exisse iussisti Deum?

OEBALUSFilia! dolore motus est Zephyri dolus

OEBALUSDelusus, id iussisse me memini. Impium

OEBALUSQuis tale sibi timuisset a Zephyro scelus?

MELIAO Genitor! omnes perditi iamiam sumus!

MELIADiscessit, heu! discessit a nobis Deus!

MELIAO crede, non inultus id probrum feret.

OEBALUSQuid? Nata! discessisse iam Numen putas?

MELIANil dubito; namque exire de regno tuo

MELIAApollinem ipsa, linquere et nostros lares

MELIAIussi. O ut hanc revocare nunc possem

MELIADeum!

OEBALUSHeu! fata quam sinistra nos hodie obruunt!

SYSTEMNr. 8 - Duetto

OEBALUSNatus cadit,

OEBALUSAtque Deus

OEBALUSMe nolente,

OEBALUSNesciente

OEBALUSLæsus abit.

OEBALUSRegnum sine Numine

OEBALUSIam non diu stabit:

OEBALUSNumen! quæso, flectere,

OEBALUSEt ad nos revertere!

MELIAFrater cadit,

MELIAAtque meus

MELIATe iubente

MELIAMe dolente

MELIASponsus abit.

MELIASponsa sine complice

MELIAQuaeso, quid amabit?

MELIANoli sponsam plectere!

MELIANumen! ah regredere!

Accedit Apollo.

Apollo, Oebalus, Melia.

APOLLORex! me redire cogit in Hyacinthum amor.

APOLLOIgnosce, quod Numen ego tua regna audeam

APOLLOPræsens beare! Disce, quid Numen queat!

APOLLOHyacinthe surge! funus et flore æmulo

APOLLONomenque præferente Defuncti tege.

Subsidens cum funere tellus hyacinthos flores germinat.

OEBALUSQuid video? Surrexisse de Nato meo

OEBALUSConspicio flores?

MELIANumen o nimium potes!

MELIAPudore me, suffusa profiteor ream.

MELIAAd verba Zephyri, Patris ad iussa omnia

MELIAQuæ me poenitet, feci.

OEBALUSOptime

OEBALUSParce Deus! Ignarus ego, quis fuerit necis

OEBALUSAuctor patratæ, pessimo Zephyro fidem

OEBALUSHabui, meumque credidi Natum tua

OEBALUSPeriisse fraude. Zephyrus o quanta improbus

OEBALUSInduxit in regna mea, ni parcas, mala!

MELIAO Numen! haud fuisse contemptum putes;

MELIAAbire quod te iusserim, imprudens fui

MELIACredulaque nimium, et ira mihi verba abstulit,

MELIAQuæ de dolore Fratris occisi meant.

APOLLOConfide Rex! Apollo non fugiet tua

APOLLORegna. Manet, et manebit heic tecum, fide

APOLLOIam stare si promissa demonstres tua.

OEBALUSIntelligo. Ecce Nata! te sponsam Deus

OEBALUSDignatus elegisse.

MELIANum credam Deum

MELIAAmare posse Meliam?

APOLLOO crede! ipsemet

APOLLOIuppiter amare sæpe mortales solet;

APOLLOAmare namque convenit tantum Diis,

APOLLOVobis amari.

MELIANumen! en famulam, suo

MELIAQuæ pro Parente pectus hoc offert tibi.

OEBALUSEn! Si placere sponsa mortalis potest,

OEBALUSApollo! nostra Filiam adductam manu

OEBALUSAccipe, meoque semper in regno mane.

OEBALUSHyacinthus obiit: alter Hyacinthus mihi

OEBALUSEris, manere Filia hac factus gener,

OEBALUSRegione si digneris in nostra.

APOLLOOebale!

APOLLOAccipio lætus Meliæ oblatæ manum,

APOLLORebusque semper placidus adsistam tuis.

MELIAIustitia sic tua Deus elucet magis.

OEBALUSSic innocentem debita haud merces fugit.

APOLLOSic sæcla te futura clementem sonent.

SYSTEMNr. 9 - Terzetto

APOLLOTandem post turbida

APOLLOFulmina, nubila

APOLLOTonantis murmura,

APOLLOPax alma virescit

APOLLOEt explicat se.

MELIAPost vinvla doloris

MELIANos iungit amabile

MELIAPignus amoris.

MELIAPost fata, beata

MELIANos tæda coronet

MELIAEt erigat te

OEBALUSPost bella furoris

OEBALUSVos iungit amabile

OEBALUSPignus amoris.

OEBALUSPost fata, optata

OEBALUSVos tæda coronat

OEBALUSEt excitat me.

APOLLOPost monstra pavoris

APOLLONos iungit amabile

APOLLOPignus amoris.

APOLLOPost fata, sperata

APOLLONos tæda coronet

APOLLOEt erigat te.