Lectio Prima
R. de Lassus
Parce mihi Domine: nihil enim sunt dies mei.
Quid est homo, quia magnificas eum?
aut quid opponis erga cor tuum?
Visitas eum dilucolo,
et subito probas illum.
Usquequo non parcis mihi,
nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum?
Quare posuisti me contrarium tibi,
et factus sum mihimet ipsi gravis?
Cur non tollis peccatum meum,
et quare non auferes iniquitatem meam?
Ecce nunc in pulvere dormiam;
et si mane me quaesieris, non subsistam.