Lectio Secunda
R. de Lassus
Taedet animam meam vitae meae,
dimittam adversum me eloquium meum,
loquar in amaritudine animae meae.
Dicam Deo: Noli me condemnare:
indica mihi cur me ita judices.
Numquid bonum tibi videtur,
si calumnieris me et opprimas me,
opus manuum tuarum,
et consilium impiorum adjuves?
Numquid oculi carnei tibi sunt:
aut sicut videt homo, et tu videbis?
Numquid sicut dies hominis dies tui,
et anni tui sicut humana sunt tempora,
ut quaeras iniquitatem meam,
et peccatum meum scruteris?
Et scias quia nihil impium fecerim,
cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.