Lectio Quinta
R. de Lassus
Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore,
repletur multis miseriis.
Qui quasi flos egreditur et conteritur,
et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
Et dignum ducis super hujusquemodi aperire oculos tuos,
et adducere eum tecum in judicium?
Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine?
Nonne tu, qui solus es? Breves dies hominis sunt,
numerus mensium ejus apud te est:
constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt.
Recede ergo paululum ab eo, ut quiescat,
donec optata veniat,
et sicut mercenarii, dies ejus.